Glose
Is vidit.[RAB.]Non in nocte, non in somnis, quia Gentiles grosso sensu, etc., usque ad sicut prius in Petri et Joannis exemplo ostensum fuit.Angelum Dei.[ID.]Non Satanae. In hoc excusantur apostoli gentibus praedicantes et eas baptizantes: quomodo enim zelaretur ab homine quod manifestabatur ab angelo?Introeuntem,ad se forsitan, vocantem cum, et datur excusandi occasio Petro Judaeis contra eum disceptantibus et dicentibus:Cur introisti ad viros praeputium habentes[Act. 11.], etc.Corneli.Familiaritas ostenditur, qua nomen gentilis hominis notitiae angelorum est insertum.